

Esdrae Liber Primus*
Caput 6: Versus 17
Et obtulerunt.Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide praecesserunt, ferventiora novitiorum studia aemulantur.Hircos caprarum.Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoquemisericordias Domini in aeternum cantabunt[Psal. 88.]; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt.Pro peccato.Pro peccato etiam totius Israel offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiae Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in coelis. Item, aedificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine saeculi summa electorum perveniet ad gratiam coelestium praemiorum, in qua hostiae offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis aerumnae reaedificata per gloriam immortalitatis dicit:Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis[Psal. 115.]. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Israel offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.